- JAGARA aut JAGRA
- JAGARA, aut JAGRAIndis saccharum dicitur, uti quidem visum Scalig. Exercit. 164. Sed saccharum in genere illos sacar, solum vero speciem sacchari eius, quod ex liquore Tenegae conficitur, Iagara vel Iagra appellare, docet Salmas. ad Solin. p. 1313. Vide infra, ubi de Saccharo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.